Seite
EXPLICATIO
TABULAE PRIMAE.
n . . .
Vyptime de oculi humani natura edocemur, ab externis eius partibus ad internas
progrediendo. Externae enim partes necesse est prius sollicite pervestigentur, quam
vel levissimo manus contactu inter vitam turbatae, aut artificiosissima instrumentorum
administratione post mortem divisae fuerint. Itaque in prima hac tabula constitui,
externam oculi faciem omni, qua fieri posset, fide ac elegantia delineare, et quidem
habita ratione sexus, coeli et perfectionis diversae.
Cum vero anatomiae magistro id semper summo opere agendum sit, ut partium
humani corporis conditionem vel demonstraturus, vel descripturus, vel denique deli-
neaturus, talem eam, qualis in vita est, exhibeat, necessarium equidem duxi, has
omnes imagines ad vivos homines delineari* ' ,_
Quo vero saepius cognoveram, ab oculis funerum depictis frigoris et torporis
quandam speciem haud abesse, eo magis de iudicio hominum artis peritorum gavisus
sum, qui nullam non huius tabulae iconem vivi aliquid spirare confitebantur.
Pari modo omnes artis periti nonam et decimam figuram adspicientes, veram in
iis quietem expressam animadvertebant, at minime eam, quae rigidae gelidaeque
mortis est, sed somni placidi, et, ut ita dicam, vitalis.
Saepenumero miratus sum, quid sit, quod pulcherrimam hanc eximiamque
faciei partem in plerisque ichnographiis, picturis ac statuis adeo neglexerint artifices,
ut, in quo oculus adversus vel ad catagraphum recte satis sit expressus, codicem
ichnographicum nullum equidem invenerim.
Imo in ipsis oculis capitum, quae Tennerus assiduitate nimis fere sollicita pinxit,
obvium facile est, eum potius receptum quendam in delineandis iis morem, quam
naturam ducem sequutum fuisse.
Magis miror, in Lavateri fragmentis physiognomicis inter tot figuras multo
studio et summa arte incisas vix ullum oculum rite delineatum inveniri. Quod minime
exspectares in opere, in quo omnia ab accurata partium adumbratione pendent.
i