Nihil magis praestandum est, quam ne pecorum ritu sequamur anteceden­tium gregem, pergentes non qua .eundum est, sed qua itur. Atqui nulla res nos majoribus malis implicat, quam quod ad ru morem componimur, optima rati ea quae magno assensu recep ta sunt, quorumque exempla multa sunt : nec ad rationem, sed ad similitudinem vivimus. Inde is ta tant a coacervatio aliorum supra alios ruentium. Quod in strage hominum magna evenit, cum ipse se populus premit, nemo ita cadit, ut non alium in se attrahat ; primi exitio sequentibus sunt : hoc in omni vita accidere videas licet; nemo sibi tantum errat, sed alii erroris causa et auctor est. Nocet enim applicari ante­cedentibus : et dum unusquisqu e mavult credere quam judicare , nunquam de vita judicatur, semper creditur. Versatque nos et praecipitat traditus per manus error, alienisque perimus exemplis. Sanabimur, si modo separemur k ccetu.

Ans, Senec. de vitä beatä , ad Gallionem fratrem i cap. i, pag. 328 (1602),