^34 SUPPLEMENTUM.
maxime necessariarum pretium augetur, et grave pondus , quo ad persolvenda interna et externa debita, pressa gemit administratio publica.
Non idem Galliae status. Interiori, et exteriori haud vald£ remoto, commercio, etiam non admodum quaestuoso, sibi posset sufficere. At pridie 23 ,ooo,ooo homines, hodie 3 o, etiain 33 ,000,000, cognitd Gal- licd indole, exteris et longinquis, difficilibus, speculationibus , peri- grinationibus agitari amant.
Non dicam post eversas horridi tempestate omnium fortunas, mentes, quibusdam aerem permutare, aliis procul infamiam abscondere, huic dolorem, moerorem fallere, omnibus longo motu opus esse, ut mala, crises, £ quibus vix emerserunt, oblivioni dare possint; Galliam praeterea quasi exonerationis locis ( dicharges ) indigere, in quae abundantes malos humores, bonis mixtos, effundere queat, et sic pau- latim nativum aerem ä revolutionis miasmatis purgare.
Quidquid sit, lucrum aut damnum pariat, omne 3 o,000,000 Gallis, utile, necessarium est commercium, id est, agendi, regiones peragrandi occasio.
5 o,000 viri, commercio cnloniamm dediti, 4 >°°°>ooobrachia in matre patrid exercent ; quae quidem aliislongaseriernotum possunt communicare.
Non ergo solum India , China , Guyana , denuö adeundae : Louisiana et Canada, si recuperari possent, Gallicae sollicitudini, strenuitati providam et k multis optatam damnorum resarciendorum rationem offerrent : procul dubio his tentaminibus commercium, artis opificia reviviscerent; nova ind£ surgerent inventa , novi ad 3 o,000,000 hominum commodum conceptus. Meri lucri hic ratio non est habenda. Dummodö alantur, vitam agant, solum nativum, exterum fodiendo, colant, de patria quae eos quasi speculatores misit, bene merentur.
Verum absque singulari, proprio , agricultura :, artis opificiorum et commercii Ministro , ac, pro Indiä, mercatorum exclusivo privilegio donatorum Societate , uti alibi probavi, desideratum scopum attingere, si non impossibile, saltem minus facile; procul dubio tentare, miniis tuturn.
His de Coloniarum Gallicarum utilitate cogitationibus philosophi- *uin et politicum opus liceat absolvere.
