PRAEFATIO.
j^Lcademia Berolinensis cum Friderico Sciileiermachero auctore consilium cepisset Aristotelis ex diutino situ excitandi novaque editione celebrandi, operae pretium se non facturam videbat, nisi plures quam adhuc manassent et uberiores lectionis Aristotelicae fontes aperiret; quin perquirendas esse quotquot paterent bibliothecas, eruendumque si quid in libris manuscriptis rei bene gerendae utile aetatem tulisset, id quibus datum est negotium, Immanuel Bekkerus et CHRISTIANUS Augustus Brandis in perlustrandis Italiae Galliae Britanniae copiis litterariis plus quam triennium consumpserunt, multam illi quidem multorum experti benevolentiam, sed a nemine aut amantius aut utilius quam a Niebuhrio adiuti. iidem reduces, quod supererat operae, ita inter se partiti sunt ut alter opes criticas ad emendandum scriptorem conferret, alter, quae ad recte intelligendum facerent,'ex commentariis Graecis cum editis tum etiam ineditis excerperet, prodit iam pars a Bekkero accurata: subsequetur scholiorum volumen, de codicibus autem donec commodiore loco pluribus verbis exponatur, eorum qui textui conformando inservierunt infra positae sunt notae.
A .
codex Urbinas 35.
£.
Marcianus 201.
-
C.
Coislinianus 330.
D.
Coislinianus 170.
E .
Parisiensis Regius 1853.
F.
Laurentianus 87 7.
/
G.
Laurentianus 87 6.
π.
Vaticanus 1027.

