*

LECTURIS

s.

]\Xultae sane et ad solvendum difficiles sunt quaestiones, quae de Indica philosophia debent pertractari, si eam ah omni parte illustratam et explicatam volumus exhibere. Nam nec prima eius initia et cum religionis disciplina necessitudo satis adhuc sunt enucleata, nec singularum scholarum successio, affinitas, diversitas ea, qua par est, accuratione investigata. Atque absolutis demum omnibus disputationibus ad historicas Indicae phi­losophiae rationes spectantibus, nova deinde exsurgit quaestio et altioris illa quidem indaginis, si definire volumus, quantum veritatis cuncti Indorum in philo­sophia conatus invenerint vel ad quamnam philoso- phantis humanae mentis aetatem pertineat Brahmanicae sapientiae summa.

At patet tamen, harum quaestionum solutionem ne tentari quidem antea debere, quam exposita et ad