CAPUT III.

EXAMINANTUR SENTENTIAE ADVERSARIORUM.

C^uod primum ad eos attinet., qui, ex juris Romani praeceptis, pigneratitiara actionem adversus tertium non statuunt, concedunt autem secundum pontificum placita, cum iis respectu juris Romani controversia nobis non est, canonum autem intuitu eadem iis opponimus, quae infra respondebimus Leysero, cum uterque cap. 6. X. de pignoribus innitatur.

Quod vero dicunt, actionem pigneratitiam canonum beneficio mutatam esso in eam, quam in rem scriptam vocamus, in implorationem officii judicis vel in condictionem ex canone, uti Alefius /) recte sentire videtur, omni fundamento destitutum est. Nam nil ejusmodi in legibus invenimus scriptum, et, cum nec pigneratitiae actioni in tertium possessorem locum facere possimus, ad generalia principia est recurrendum, quae non actionem in rem scriptam, vel imploratio­nem officii judicis vel condictionem ex canone, sed solummodo vindicationem contra eum concedunt.

Majoris momenti adversarius nobis existi t Ley serus. Sed videamus, num quae proposuit nostrae sententiae rationes possint debilitare. In allegato cap. 6., ut primo ad jus canonicum adtendamus animum, genus actionis non esse ex-

l) Alef. diss. cit. §. 28, ( Dies academici pag. 478).