i4
Nec audiendum censemus Leyserum, hoc porro asserentem, in rei vindicatione possessorem domino gratis rem restituere debere, nam in hoc eum esse falsum jam optime monuit Wernherus >i) et L 65. de R. V. 6, 1.
sat perspicue loquenlem, contra Leyscri sententiam allegavit. Generaliter vero dicendum est, debitorem rei vindicatione contra tertium possessorem uti non posse, priusquam et ipse suo creditori debitum solvit, cum nec pigneratitia actione in suum creditorem prius agere possit et quia, uti Wernherus recte sentire videtur, posterioris quoque creditoris interest, ut inde suum consequatur. Ouocirca cum Wernhero statuimusj non solum aequitati, sed et ipsis legibus convenire, ut debitor pignus non gratis per rei vindicationem recuperet; hanc autem Leyseri sententiam erroneam dicimus, debitorem, quod a creditore acceperit, bonae fidei possessori restituere debere, quia debitor alii ut solvat eo- gendus non est, quam '«i, quocum contraxit. Quae si omnia conferas, nec Innocentii decidendi rationem ineptam dices.
Brevius respondebimus ad ea, quae Leyserus ex jure Romano conquisivit, sane enim nullius sunt momenti. Nam L. 2. C. Si pign. pignori dat . nihil dicit, nisi Gemellum (cui imperatores Diocletianus et Maximianus in ca rescribunt), soluto debito, posse pignus recuperare. Genus actionis non exprimitur. Aut igitur debitor primum creditorem actione pigneratitia convenire poterat, ut is pignus a creditore suo redimeret et restitueret aut poterat adversus ipsum creditoris creditorem rei vindicatione uti 6). L. 3. C. Si vendito pignore agatur autem, quam pro sua sententia affert Leyserus, perspicue de casu agit, ubi creditor servos ipsi oppigneratos dolose minori pretio distraxerat emtori doli ct fraudis conscio. Respondet hic imperator Mlexandcr , cmtorem teneri in subsi - dium , si creditor solvendo non sit p). Dicasne ergo, in praedicta causa pigne-
ji) YVernlier lectissimae commentat. in Pand. Ad L. XIII. P. VII, § 16. \
o) Alef. diss. cit. §. 33. (Dies academici p. 4SI) et Wernlier 1. c..- —
p) Brunnemann Comentar ad Cod. ad hanc leg. - ,

