THEOLOGIA JUDAICA.

263

Responsoria Antiphona.

Incip. Alleluya Alleluya laudate dominum etc. Explic. Inviolata permansisti.

XXI.

THEOLOGIA JUDAICA ET ARABICA.

DCCCXCI.

B. G. (3) 65. 4.

Codex chartaceus saec. XVIII. ineuntis, foll. 230., quorum 1. 2b. 102105. 125. 157 et 230 vacua sunt. Continentur:

Institutionum Kabbalisticarum Libri duo. Quorum prior est Clavis ad Kabbalae denudatae usum commodiorem, in quo compendium traditur totius Theologiae et Philosophiae sublimioris Judaeorum. Posterior autem est synopsis hermeneuticae Kab- balisticae, quam vulgo nuncupant Kabbalem artificialem.

Ita titulus. Incip. De natura et institutione Kabbalae. §. 1. Kabbala etc. Explic. fol. 120a: Ad omnes doclores Kabbalisticos translatis. Subsc. Finis synopseos Her- meneut. Kabbal.

Adsuta sunt haec: 1. fol. 106124. Fragmentum de Critica. Inscriptio: Caput no­vum de critica. Incip. Criticae partes duae sunt, judicium atque emendatio etc. Explic. Quare vocabulum allein adjecerit. 2. fol. 126156. B. G. Struvii Collegium in Rem numarium Jenae 1708 privatim habitum. Incip. Supervacaneum omnino existimamus etc. Explic. Uiber einen halben Thaler machet. 3. fol. 158229. Vineentii Flacci De studio eloquentiae , praeprimis Christianae optime instituendo Liber. Incip. I. Eloquentia sicut omnis ars etc. Explic. Quod eodem recidet. Sunt haec omnia manu J. II. Maii jun. exarata.

DCCCXCII.

B. G. (3) 52. 4.

Codex membr., absque anui nota, in duas columnas divisus, foll. 240. Continentur:

Orationes matutinae, roiam rtra item ad Parascham et 5137 at­que rrt eas insuper, quas in Purim, Pascha, Sabbato magno Pente­coste et calamitoso die nono mensis Abh recitandas sanxit ecclesia Judaica. Fuit hic codex olim in bibliotheca Z. C. ab Uffenbach et recensetur in Bibi. Uffcnb. Ms. P. 1. p. 37. Cod. XLIV. Long. 8" V ". Lat. 6" 1"'.

DCCCXCIII.

B. G. (3) 18S. 4.

Codex chartaceus nitidissimus, absque anni nota, char. neschi scriptus et vocalibus instructus. Capitum lemmata, puncta, quibus versus distingui solent, et cetera signa ana- gnostica atramento rubro sunt scripta. Est foll. 395., quorum 1. 2 a. 394 b et 395 vacua sunt scriptura. Continetur:

Coranus integer. Arabice.

DCCCXCIV.

B. G. (3) 189. 4.

Codex chartaceus nitide exaratus, absque anni nota, charact. neschi scriptus et vo-