4! tur; si modo in omnibus praesentissimi Numinis revereri paternum adfectum, atque cervicem flectere obluctantis non nunquam animi ac inanis jactantiae refroenare motus, pia mente meditemur.
Procul absit, ut caeco quidpiam fato fieri arbitremur; vitam quippe hominum, qui condidit, ducit dirigitque. Ordinatione tua Domine perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. 1) Neque enim propter stellas homo; sed stellae propter hominem factae sunt. 2)
Hoc fidei et religionis divinae caput cum ultro profiteamur;.ad eam casus quisque suos revocet, oportet. Ex quo enim hanc auram aspeximus et antea non minus, ad nostram prosperitatem cuncta vitae momenta a coelesti Patre ordinata esse liquide constat. Zua Pater providentia euóernat et disponit omnia suaviter. 3)
3) Psalm. CXVIIL 91. 2) S. Greg. Hom. X. in cap. 2. Matth. 5) Sap. XIV. 5. et VIII. 1.

