COSNSERINE
11
quendo, de magno condendo humilitatis fundamento, ut quondam 5. monuit Gregorius, cogitandum fuit: ut quo quis cogitaverit aedificium exstruere celsius, altius fodiat fundamentum. Arduum opus, sed. necessarium, Domino paternam manum. supponente, jugiter capessendum, et si quae unquamin vita mea abnegatio mei ipsius requirebatur, si non mea deseruisse, sed abnegare quod sum et eram oportebat, hanc mihi perfectionem dictavit fortius ac unquam antea nova et sublimis ista. vocatio.
Qua de re in cordis mei simplicitate vota ad superos emittere, commendare me non minus piorum precibus satagebam; dehinc ad limina 6. S. A. A. Petri et Pauli properare supplicibus litteris ‚ut examine praeeunte sortem mihi tribueret sacri ministerii et gregis dominici partem in solidum Petri cathedra, Ecclesia principalis, catholicae ecclesiae prolaudatissima mille annorum, et amplius disciplina in occidente; sic id, quod pulchre pris

