C a p ii 1 I.
Methodus Indivisibilium»
A renovato artium liberalium studio usque ad annum 1669.
1. Quum ineunte sexto decimo saeculo inter occidentales studium antiquitatis renatum esset, primum illius aetatis viri docti opera veterum quam plurima verterunt et annotationibus instruxerunt; deinde auctorum summorum ingenio quasi repleti easdem disciplinas, quibus illi arctiore modo operam dederant, aggressi et novas res et novas docendi rationes invenerunt.
Id vero prae ceteris Mathematicis contigit. — Recentiores enim hujus disciplinae studiosi methodo synthetica, qua sola veteres usi sunt, relicta viam ingressi sunt magis analyticam, praesertim quum hoc ipso tempore Algebraica inventa esset, qua duce, quoniam ipsa per se est analytica, et ceterae mathematices partes hac ratione facilius tractari potuerunt.
2. Primum opus nova methodo compositum Cavalerii Itali est, qui anno 1Ö35 Geometriam Indivisibilium scripsit. Docuit autem lege conti-
1

