S Y R T
♦
PUBLII
M I M I
AB ERASMO ROTERODAMO CASTIGATI ET ILLUSTRATI.
1. Alienum est omne, quicquid optando evenit.
Setinus. Id quod nostro studio paratur, vere nostrum est, quod votis contingit alienum est, nempe quod fortuna possit eripere.
2. Ab alio expectes, alteri quod feceris.
Qualis fueris in alios, tales alii futuri sunt iu te.
o. Animus vereri qui scit, scit tuto aggredi.
Qui intelligit periculum, is novit cavere periculum. Temeritas autem periculose rem aggreditur, quia nescit timere.
4. Auxilia liumilia firma consensus facit.
Concordia fortia facit, etiam quae sunt imbecilla: contra, discordia maximas opes debilitat.
5. Amor animi arbitrio sumitur, non ponitur.
Nobis in mana est, non incipere amare: ubi coeperis, iam illi servus es, nec potes excutere cum velis.
6. Aut amat aut odit mulier, nihil est tertium.
Mulier nimis est vehemens in utramque partem: animal affectibus obnoxium. Quamquam huiusmodi viros etiam non paucos reperia» nimia in utramque partem vehementes.
7. Ad tristem partem strenua est suspicio.
Qui parum sunt felices magis laborant suspicione. Vel sic: Suspicio plerumque vergit in partem deteriorem. Strenua hic citam ac propensam siguilicat.
1

