XV

cepti sui, optima quaeque emendi, memor ? in- dignabundus interrogat, Cui Aesopus: Satisfeci, inquit, jussis tuis, qui linguis melius sciam nihil. Postero die Xanthus denuo epulas parans, emere, quae reperiat vilissima, jubet Aesopum, qui de­nuo praeter linguas nihil mensae imposait, do- minoque miranti factum, hujusque rei causant percontanti : se linguis nihil vilius invenisse respondit. , .

Tanto viri ingenio Xanthus adeo delectatus est, ut eidem libertatem saepius polliceretur, quin umquam promissis staret. Favit tandem Aesopo occasio, ut sulfragiis votisque Samiorum unanimis libertate donaretur. Prudentia enim sua non tantum Samios a tributo , quod Croeso Ly- diae Régi pendendum habebant, liberaverat, sed regem etiam ipsum adeo sibi devinxit, ut rex Aeso­pum sibi dari a Samniis ultro peteret.

In aula Croesi fabulas scripsit Aesopus, di- cavitque régi, qui eum honoribus awctum, lega- tique munere ornatum, misit Samum; ubi cives in Aesopi honorem festos agebant dies. Samo paulo postrelicta, varias philosophant gratia permea- vit regiones, tandemque Babylonem pervenit; ubi ingenii praestantia apudLycerum regem inivit gratiam liaud vulgarem.

Aesopus, prolibus ipse carens, Ennum quem- dam adoptavit filium , qui beneficiorum in se collatorum adeo erat immemor, ut fictis benefa- ctorem suum criminibus deferret ad regem; qui fraude arlibusque adcusatoris circumventus, ira in­solite exardescens, necari jussit Aesopum; qui tamen fide Hermippi amici sui obscurus aliquam- diu delituit in sepulcro, atque hac via supplicio imminenti ereptus est et servatus. Quum rex, quem praecipitis consilii poenitere coeperat, exHer- inippo , incolumem esse Aesopum, intellexisset: gaudio perfusus. Aesopum ad se accersitum. honori-