XVI

bus, quibus eum ante decoraverat, ultra resti- tuit. Inde in Aegyptum- ad solvendas , quas Ne- ctanebus rex ipsi proponeret, quaestiones, conces- sit ; easque ita suivit, ut et exspectationem om­nium de se conceptam, utut summam, superaret, et philosopliorum genus irritabile pudore suftun- deret. Reverso Lycerus rex statuam auream poni jussit.

Rege adnuente omnem deinde permeans Grae* ciam, insignia perspicacissimi ingenii monumenta, suique relinquens desiderium , summam nominis famam adeptus est. Delphii tandem , quos, quod ipsum formae causa despexerant, facetis quidem , sed acerbis atque asperis momorderat dictis, tur- pissimas, vita eum per fas nefasque privandi, inie- re rationes. Pateram auream, ex Apollinis fano sub- reptam, in sarcina Aesopi, Phocidem mox dis- cessuri, occuluerant. Dein vestigia profecti pres- so pede sequentes, eumque adsequuti, facinoris nefasti incusant. Aesopus nequidquam, sedulo negare. factum. Patera enim in ejus rebus reper- ta criminis reum fecerat. Quare a judicibus ad mortem condemnatus, e praecelsa rupe, ceu sacro- rum vio lato r, praeceps datas, fmiit vitam.

Hoc modo vir insignis, de genere humano, eut saluberrima in fabulis suis morum praecepta tradiderat, et quod ad virtutem formate effica- cissime studuerat, optime méritas, diem obiit supremum,