XXVI.
Fabula yigesima sexta.
Voip es et caput.
Opificinam sculptoris vulpes ingrediens , ibi pul- cherrimum ornate sculptum cernebat caput, quod omni ex parte versum prolixe contemplabatur, quin caput se moveret, aut sonum ederet.
O pulchrum caput! 'exclamabat tandem vulpes; artificium vix comparabile; at dolendum maxime, id nullo cerebro, necminima vitae func- tione praeditum esse.
E t b i c a.
Qualitates hominis non a fronte aestimandae. Quid prodest forma excellere, virtute vero ani- mi non uniri.
104

